QUADRIGA

QUADRIGA
QUADRIGA
Minervae quartae, quae Iove nata et Coriphe, Oceani secundum Ciceronem, inventum, non quod quatuor rotis primitus constaret, sed quod quaternis equis traheretur, dicta est: ut ex Lucretio contendit Licetus de Lucernis Antiqq. l. 6. c. 22. Hyginus vero in Poet. Astronom. ad pedum deformitatem velandam primum Quadrigam invenisse Erichthonium, quartum Atheniensium Regem tradit. Cui assentiens Virg. l. 3. Georg. v. 113.
Primus Erichthonius currus et quatuor ausus
Iungere equos rapidisque rotis insistere victor.
Quod tamen ad Graecos solum Freculphus, Chronic. tom. 1. l. 2. c. 9. Aeschylus id laudis Prometheo adscribit, Tertullian. de Spectac. c. 9. Trochilum apud Argivos, in honorem Iunonis, Romulum in honorem Martis sive Quirini, Quadrigam excogitâsse, scribit. Ado Viennensis, de Procido, sub initium Regni Atheniensis, Chron. aet. 3. Fr. Laziardus, Histor. Univ. Epit. c. 24. de Triptolemo. eadem habent. Herodotus in Melpom. c. 189. a. Libybus quadriiugos equos iungere Graecos didicisse narrat, ut alios omitam, Earum usus in Ludis Olympicis Graecorum et quidem praecipuus. Post 48. enim Olympiadem aliis ludis additum fuisse equorum cursum, et de Quadrigis vicetorem renuntiatum fuisle Clisthenem, Sicyoniorum Tyrannum, memorat Pausan. in Phocascis cui contradicens Cael. Rhodig. Antiqq. Lect. l. 13. c. 17. In Olympicis, inquit, certammibus principem omnium legimus vicisse stadium Licymnii filium Oeneum, i. e. Ὀιωνὸν: palestram Echemum Tegeatem; at caesto primas tulisse Dorycium: Quadrigis Samum Matineum, cuius in Theseide meminit Diphilus, Vide supra Currus Olympici. Idem in Circensibus Romae factitatum, quia, ut Lunae biga, ita Soli Quadriga dedicata erat: Soli autem Circus sacer fuit. Qua de re sic Isidor. Origin l. 18. c. 33. Quadrigae, et Bigae, et Trigae et Seiugae ad equorum numero et iugo dictae. Ex quibus Quadrigas Sols, bigas Lunae, Trigas Inferis, Seiuges Iovi, Desultores Lucifero et Hespero consecraverunt. Quadrigas ideo Soli iungunt, quia per quatuor tempora anni vertitur: Bigas Lunae, quoniam gemino cum Sole contendit etc. Et paulo post, Ideo autem rotis Quadrigas currere dicunt, sive quae mundus iste circuli celeritate transcurrit: sive propter Solem, quia volubili ambitu rotatur. Septem autem spatia Quadrigae currunt, referentes hoc ad cursum 7. stellarum. quibus mundum regi dicunt: sive ad cursum septem dierum potentium, quibus peractis vitae terminus consummatur, quorum finis est meta, id est, iudicium, et quae seqq. Hinc, ut notatur Pierio, Hieroglyph. l. 4. sin. Rhodii quotannis Quadrigas Soli consecratas in mare iaciebant, quod vulgatum est eum tali circumvehi Mundum. Certantes autem Quadrigis Aurigas, quatuor factionibus colore distictos fuisse, Prasinô, Venetô, Roseô, et Albô, diximus supra passim. Victori Quadrigarum Romae, coronae locô praemiique solitum fuisse propinari absinthii poculum, sanitatis ergo, observavit laudatus Valerianus, ex Plinio, l. 27. c. 7. ubi sic: His enim feriis (Latinis intelligit) qui Quadrigas vicerat, absinthium in Capitlie bibebat: idque Maiores nostri sanitatem interpretabantur, quod magni satis praemii locô se prosirebantur dare. Transiit dein mosadreliqua sacra, studiumque id ita apud Romanos excultum atque auctum est, ut pauca vel nulla fere publica spectaculaederentur, quin curruum certaminibus honorifica proposita spectarentur praemia, Hier. Mercurialis de Arte Gymn. l. 3. c. 10. Non affensum tamen impetrat, qui ludum Equestrem, cui Troia nomen, quique describitur Aen. l. 5. v. 545. et seqq. cum Quadrigarum ludo eundempsacit, Vir eruditus, Namque bigarum Quadrigarumque ludus Romae multo post Ascanium Troici ludi ininventorem, haberi coepit: illosqueaperte a se invicem distinguit in Caesare c. 39. cum ait: Quadrigas bigasque et equos desultorios agitaverunt nobilissimi Iuvenes. Troiam lusit turma duplex maiorum minorumque puerorum. Porro Quadrigis, quas albi vehebant equi, Triumphatores Romam ingrediebantur, teste Serviô. ad. Aen. l. 4. v. 543. Qui autem triumphat, albis equis utitur quatuor: quod obtinuit, quamdiu stetit Resp. at libertate ereptâ mutati mores, et pro equis leones iuncti, vi docet Plin. l. 8. c. 16. elephantos iunxêre, Pompeius, Caius Caesar, Claudius, Domitius, Gordianus, Alexan. Severus, alii; equas hermaphroditas Nero: tigrides Heliogabalus: imo Regesquatuor captivos Sesostris. Vide Thom. Dempster. Paralipon. in Rosinum, l. 5. c. 5. Fortun. Licetum de Gemmis annular. schem. 41. c. 130. et Mercurialem de Arte Gymn. l. 3. c. 10. Falcatarum Quadrigarum meminit etiam Rhodig. l. 21. c. 31. Falcatas, inquiens, in bello Quadrigasesse unicum nonnullarum gentium auxilium, multiplex prodit histeria, et Qu. Curtius non praetermisit: quem illas prolixe describentem vide l. 4. c. 9. cui adde Xenophontem Cyri Paed. l. 6. ubi Cyro inventionem earum attribuit. Sed earum iam mentionem in sacris Literis Iudicum ingerit, c. 1. 19. et. c. 4. v. 7. Vide quoque Diod. Sic. l. 15. c. 18. Vegetium, l. 3. c. 24. Appianum de bell. Syr. et Mithridat. Brissonium, l. 3. p. 304. et seqq. etc. ut et infra in voce Vectatio. Apud Romanos argenteae pecuniae nota quoque suêre Bigae atque Quadrigae, unde bigati quadrigatique Denarii; quemadmodum notam aeri fuisse, ex altera parte, Ianum geminum, ex altera rostrum navis: in triente vero et quadrante, rates, supra vidimus in voce Quadrans. Vide quoque Rosin. Antiqq. l. 8. c. 20. ubi de re Nummaria: et hic infra. Sed et Quadriga, in annulo Plinii Sec. Ep. 16. l. 10. Signata est annulô, cuius est ἀποςτφράγισμα Quadriga. Cuius sigilli varias rationes erudite reddit Fortunius Licetus de Gemmis Annular. Plura vero hanc in rem, inprimis de Quadrigarum certamine, in Olympicis Circensibusque, ubi plerumque equi et equae, nonnumquam etiam muli mulaeque, adhibit, videapud Car. Paschalium, Coronar. l. 6. c. 15. ut et hîc pasliin. Addam pauca quaedam. Quomodo in Quadriga equi iun gerentur antiquitus, dictum retro, ubi de Veter. more equos ad Currum iungendi. Nempe cum primitus quatuor equi sic iungerentur, ut duplici temone equis interiectô per petuum iugum omnibus coniceretur, sicque nullus iugalis, omnes funales essent: Primus Clisthenes, ratione hâc im mutatâ, unô temone currum fecit ac medios tantum duos iunxit, eisque ad latera singulos adiunxit ex utraque parte lorô vinctos, hinc σειραφόρους, seu σειραίους, item παραόρους, et παρασείρους Graecis vocatos; quemadmodum τȏυ ζυγίων i. e. iugalium, alter ὁ μέσος δεξεὸς, medius dexter, alter ὁ μέσος ἀριςτερὸς, midius sinister, ab eo tempore dici coepit, Ex his autem quatuor equis cum funalis sinister praecipuus esset, ute quo potissimum victoria penderet, hinc factum, ut non raro apud Auctores unius tantum equi mentio fiat, eôque nomine tota Quadriga intelligatur, sicut retro vidimus non unô locô, vide ubi de equis, Bubalo, Panchate, Pompeiano, aliis, inprimis vero voce Funalis. Quadrigarum porro emissio in Cireo Olympiaco sic habuit. Cum duplex carcerum ordo fuerit, unus ad sinistram primae metae, alter ad dextram: in medio utriusque partis locus erat eius, qui machinationem movebat, quâ non tamen simul ac semel omnia ostia aperiebantur, Altare videl. circa mediam Circi proram, Ianuae Consulum in Circo Romano respondens, Quandoquidem enim omnes eurrus stare aequô limine debebant ad dextram partem illius Arae vel primarum metarum, ut rectô cursu ad ultimam metam circumflectendam contenderent: Si omnia ostia sinistri ac dextri lateris vel ordinis aperta simul fuissent, evenisset ut ex dextri lateris carceribus exeuntes, longô spatiô praeverterent eos, qui emissi essent sinistrae partis carceribus. Nam laevorum ostiorum quadrigae e suis primum locis exire, deinde ad ea loca venire debebant, ubi carceres erant: inde enim cursus incipiebat, qui utique longus erat circuitus. Sic nec ex aequo certamen his et illis fuisset, quum dextrilateris quadrigaemulto ante exilissent. Ut itaque aequalitati aequitatique certaminis consuleretur: motâ machinatione, quae in medio consistebat, aperiendis repagulis, dextri lateris sive ordinis ostia primo aperiebantur, Quadrigae inde emissae stabant ad cum locum, ubi carceres sortiti suerant currus ordinis secundi ac dexteri: qui ne ulterius progrederentur, fune omnibus ostiis praetentô cavebatur. Ubi primi ac sinistri ordinis quadrigae ad cum locum constiterant, tum secundi ordinis ost ia pandebantur, ac sic aequatis frontibus tam primi ac sinistri, quam dextri ac secundi ordinis currus, in spatia sese addebant, uti Pausan. l. 5. pluribus docet. Atque ad hanc formam aedificatisunt carceres in Circo Romano et plures etiam tum certâsle videntur, cum aedificari coeptisunt. Eadem enim omnia Romae fuissent observanda, duodecim quadrigis certantibus, quae in Olympiaco Circo circa quadrigarum missionem observabantur. Postquam vero quatuor tantum committi coeperunt, nihil opus fuit duplici vice apertionem ostiorum fieri. quemadmodum Olympiae fiebat: ex parte quippe dextera omnes poterant emitti, aequô limite et aequatâ fronte, cum ibi sex ostia eôdem ordine directa essent. Igitur Olympiae emittendi currus et equi eiusmodi linea praetentâ sive funiculô, uti vidimus supra in Alba Linea, cohibebantur; ne ante signum datum exirent, utque in aequo limite continerentur omnes, eaque linea pro repagulis vel foribus carceris fuit: At in Circo Romano Equi cum Quadrigis intra carceres continebantur, repagulis vel cancellatis foribus oppositis coerciti, priusquam signum daretur emittendi; signô vero missô, unô eô demque tem pore laxatis repagulis, e carceribus effusi. sese proripiebant prosiliebantque. Porro ostia quadrigis sorte dividebantur; quorum primum dicebatur, quod erat primis metis proximum et primâ sorte dabatur: sicut secunda secundum dabat, et sic deinceps. Et quidem e primo exilientibus brevissimum iter ad metas, ideoque prior eius potiorque conditio: unde primô missus sortis acolci benesiciô coeteroa antevertebat et occupare dicebatur. Sed is plerumque non perferebat felicitatem suam usque ad ultimas metas et extremum curriculum, succedente eius loco metamque septmam cireumire anticipante non raro illô, qui secundô ostiô exibat, uti supra diximus in voce Occupare. Plura hanc in rem vide hîc passim, ut et apud Salmas. ad Solin. p. 897. et seqq. ubi totam Circensium rationem erudite explicat. Delrium item Not. ad Hippolutum Senecae, 1075. ubi non bigas solum trigasque, quod Philostratus scribit. in imagine Amphiarai, sed et Quadrigas, Heroum aevo asserit, ex Poeta, qui vidi Hectorem curru quadriiugô raptarier. Hactenus Quadriga pro curru, quem quatuor equitrahebant, Sed et Quadrigam Firmicus dixit, pro quaternis equis sine curru, quos Desultor transiliebat: Aut qui saltu quadrigas transeat, apud eundem Salmas. Not. ad Vopisc. in Carino, c. 19. Vide supra in voce Desultor. Apud Capitolin. autem in Gordiano, c. 27. His in Senatu lectis, quadrigae elephantorum Gordiano decretae sunt, utpore qui Persas vicisset, ut triumpho Persico triumpharet. Misitheo autem quadriga sex equorum: et triumphalis currus et titulus huiusmodi etc. pro seiuge curru improprie usurpatur. Idem ad h. l. Nec omittendum, inter don a Diis oblata, Quadrigas, non raro apud Romanos fuisse. Unde apud Livium, Quadrigas aureas in Capitolio ab Aedilibus curulibus l. 29. c. 38. et Quadrigas inauratas in eodem positas, de mulcta damnatorum, l. 35. c. 41. legimus. Imo et inter ea. quibus Viri bene meriti honorabantur. Arnob. adv. Gentes, l. 1. Quadrigis et statuis muner amini. Statuis scil. Curulibus quae magnis solum heroibus ac bellicâ laude florentibus cum primitus excitarentur, postmodum et aliis quoque inertibus, et plane ἀσαλπίγτοις, obtigêre, ut Causidicis.
Aemilio dabitur, quantum petet, et melius nos
Egimus, Huius enim stat Currus aeneus; alti
Quadriiuges in vestibuli: atque ipse feroci
Bellatore sedens curvatum habtile minatur
Eminus, et statua meditatur proelia lusca.
Vide Desid. Heraldum Animadversionib. ad Arnob. d. l. etc. De Quadrigarum eburnearum apud Romanos lusu, vide supra aliquid voce Mandra: uti de Quadriga cum agitatore, ex marmore muscae alis cooperta supr, Marmor.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужна курсовая?

Look at other dictionaries:

  • Quadriga — mit Siegespreisen – Münze von Syrakus Quadriga auf dem Brandenburger Tor …   Deutsch Wikipedia

  • Quadrīga — (lat.), Viergespann, der von den Römern den Griechen entlehnte Wagen für Rennen, Triumphe und andre Auszüge, mit vier Pferden nebeneinander bespannt, mit zwei niedrigen Rädern, hinten offen, vorn mit einer Brüstung. – Die bildende Kunst… …   Meyers Großes Konversations-Lexikon

  • Quadriga — Sf Viergespann per. Wortschatz fach. (17. Jh.) Entlehnung. L. quadrīga f. (aus * quadri iuga mit vier Jochen ; Quadrant, Joch) bezeichnet den offenen zweirädrigen Wagen, der von vier Pferden nebeneinander gezogen wird. Als Bestandteil des röm.… …   Etymologisches Wörterbuch der deutschen sprache

  • QUADRIGA — ist ein 2002 an der Humboldt Universität zu Berlin (Abteilung Mathematikdidaktik) in Zusammenarbeit mit dem ZTR Berlin entwickeltes qualitatives Diagnostikverfahren zur Untersuchung der Entwicklung des mathematischen Denkens bei Kindern,… …   Deutsch Wikipedia

  • Quadriga — Quad*ri ga, n.; pl. {Quadrig[ae]}. [L. See {Quadrijugous}.] (Rom. Antiq.) A car or chariot drawn by four horses abreast. [1913 Webster] …   The Collaborative International Dictionary of English

  • Quadrīga — (Quadrigae, lat.), 1) ein mit vier Pferden bespannter zweiräderiger Wagen, wobei die Pferde neben einander gekuppelt waren, beim Wagenrennen u. bei festlichen Aufzügen gebräuchlich. In Rom standen zwei Q. auf dem Capitolium; die eine von Gold,… …   Pierer's Universal-Lexikon

  • Quadriga — (Viergespann), in der antiken Zeit, ein von vier nebeneinander gespannten Rossen gezogener Wagen. Sie wurde sowohl in der Schlacht als auch bei Wettfahrten verwendet und zierte zumeist in bronzener Nachbildung die Triumphbögen und ähnliche Bauten …   Lexikon der gesamten Technik

  • Quadriga — Quadrīga (lat.), ein von vier nebeneinander gespannten Pferden gezogener Wagen, Viergespann; im Altertum zum Wettfahren, bei Triumphzügen u. dgl. gebraucht; in der bildenden Kunst als monumentale Dekorationsstücke für Triumphbogen, Tore,… …   Kleines Konversations-Lexikon

  • Quadriga — Quadriga, lat., Viergespann d.h. antikes Gefährte mit 4 neben einander gespannten Pferden; in der Chirurgie eine Kreuzbinde bei Brustwunden …   Herders Conversations-Lexikon

  • quadriga — s. f. 1. Carro puxado por quatro cavalos. 2. Tiro de quatro cavalos …   Dicionário da Língua Portuguesa

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”